Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 4.7.1 Cic. Fam. 4.7.4 (English) >>Cic. Fam. 4.7.6

4.7.3 qui non idem consilium quod tu secuti sunt, eos video in duo genera esse distractos ; aut enim renovare bellum conati sunt, ii qui se in Africam contulerunt, aut quem ad modum nos victori sese crediderunt. medium quoddam tuum consilium fuit qui hoc fortasse humilis animi duceres, illud pertinacis. fateor a plerisque vel dicam ab omnibus sapiens tuum consilium, a multis etiam magni ac fortis animi iudicatum ; sed habet ista ratio, ut mihi quidem videtur, quendam modum, praesertim cum nihil tibi deesse arbitrer ad tuas fortunas omnis obtinendas praeter voluntatem. sic enim intellexi, nihil aliud esse quod dubitationem adferret ei, penes quem est potestas, nisi quod vereretur ne tu illud beneficium omnino non putares. de quo quid sentiam nihil attinet dicere, cum appareat, ipse quid fecerim.

4.7.4 sed tamen, si iam ita constituisses, ut abesse perpetuo malles quam ea, quae nolles, videre, tamen id cogitare deberes, ubicumque esses, te fore in eius ipsius, quem fugeres, potestate. qui si facile passurus esset te carentem patria et fortunis tuis quiete et libere vivere, cogitandum tibi tamen esset Romaene et domi tuae, cuicuimodi res esset, an Mitylenis aut Rhodi malles vivere. sed cum ita late pateat eius potestas, quem veremur, ut terrarum orbem complexa sit, nonne mavis sine periculo tuae domi esse quam cum periculo alienae? equidem, etiam si oppetenda mors esset, domi atque in patria mallem quam in externis atque alienis locis. hoc idem omnes, qui te diligunt, sentiunt ; quorum est magna pro tuis maximis clarissimisque virtutibus multitudo.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 4.7.1 Cic. Fam. 4.7.4 (English) >>Cic. Fam. 4.7.6

Powered by PhiloLogic